ARCHIVIO VICHIANO
198
4. Teoria della cognizione [
Teoria poznania
]
Quae ipsa ut similitudine illustrem, verum divinum est imago rerum solida,
tanquam plasma; humanum monogramma, seu imago plana, tanquam pictura:
et quemadmodum verum divinum est quod Deus, dum cognoscit, disponit ac
gignit, ita verum humanum sit, quod homo dum novit, componit item ac facit:
et eo pacto scientia sit cognitio generis, seu modi, quo res fiat, et qua, dum
mens cognoscit modum, quia elementa componit, rem faciat; solidam Deus
quia comprehendit omnia, planam homo quia comprehendit extima (
ibid.
).
5. Criterio della verità [
Sprawdzian prawdy
]
Veri criterium est id ipsum fecisse (p. 74).
6. La causalità [
Przyczynowo
߃
]
Quae si vera sunt, Arithmetica et Geometria, quae vulgo non putantur a caus-
sis probare, eae a caussis vere demonstrant. Et ideo a caussis demonstrant,
quia mens humana continet elementa verorum, quae digerere et componere
possit; et, ex quibus dispositis et compositis, existit verum quod demonstrant;
ut demonstratio eadem ac operatio sit, et verum idem ac factum. Atque ob
idipsum physica a caussis probare non possumus, quia elementa rerum
naturalium extra nos sunt (p. 91).
Probare per caussas idem est ac efficere (
ibid.
)
7. La dialettica ideologica [
Dialektyka ideologiczna
]
Et cum Deus unice unus sit, quia est infinitus (infinitum enim multiplicari non
potest), creata unitas prae eo perit: et ob id ipsum prae eo perit corpus, quia
immensum dimensionem non patitur; perit motus, qui loco definitur, quia perit
corpus; nam corpore locus completur: ratio haec humana perit, quia cum Deus
habeat intra se quae intelligit, et omnia praesentia habeat, quae in nobis sunt
ratiocinia, in Deo sunt opera: postremo haec nostra voluntas flexilis; at Deus,
cumque nullum alium sibi propositum finem habeat, quam seipsum, cumque is
sit optimus, ejus voluntas ineluctabilis est (p. 75).
8. Sui pitagorici. La cognizione del mondo [
O Pitagoryjczykach. Teoria
poznania
ß
wiata
]
Uti nec Pythagoras, ejusque asseclae, e quibus ad nos pervenit, apud Plato-
nem, Timaeus, quum de naturae rebus per numeros disseruerunt, naturam
vere ex numeris constare arbitrati sunt: sed Mundum extra quem essent,
explicare per Mundum, quum intra se continerent, studuerunt (p. 96).
1...,188,189,190,191,192,193,194,195,196,197 199,200,201,202,203,204,205,206,207,208,...256